- DIDO
- DIDOsive Eliza, Beli vel Metrae Tyriorum Regis filia, quae primis nuptiis Sichaeo Herculis sacerdoti iuncta fuit; quem cum Pygmalion, Elizae frater, thesauris eius inhians ante aram obtruncasset, illa in somniis monita, cum iis, quibus Pygmalionem invisum esse sciebat, effossis clam thesauris, navem conscendit, et in eam Africae partem, quae Zeugitana dicta est, delata tantum sibi soli emit, quantum taurino corio posset circumdare. Virg. Aen. l. 1. v. 371.Mercatiqueve, solum facti de nomine Byrsam,Taurino quantum potuit circumdare tergo.Sil. Italic. Bell. Punic. l. 1. v. 24. et 25.Tum pretio mercata solum nova moenia ponit,Cingere qua secto permissum litora tauro.Appian, in Libycis, Ε᾿δέοντο δὲ χωρίον εἰς συνοικιϚμὸν λαβεῖν ὅσον ἄν βύρσα ταύρου περιλάβῃ. Dionys.Καρχηδὼν, ἡν μῦθος ὑπαὶ βο̈ὶ μετρηθῆναι.Quo in loco cum corium in tenuissimas partes dissecuisset, locumqueve satis amplum complexa esset, urbem condidit, quam Carthaginem appellavit, vel ad minimum arcem in medio urbis, quam a Corio bubulo Byrsam vocavit. Anno 20. post adventum suum A. M. 3166. post Troiam, 296. A. U. C. 135. si vere Iosephus, id accidisse, scribat, An. 144. post fundamenta templi a Salomone iacta. Deinde cum iarbas Gaetuliae Rex nuptias eius ambiret, recusantemqueve vi, armisqueve cogeret, sibi ipsi manus intulit, praeferens nimirum morte occumbere, quam prioris lecti iura secundis nuptiis polluere. Virgil. Aen. l. 1. et 4. fabulatur Aeneam, captâ Troiâ, a patria profugum, vi tempestatis Carthaginem fuisle delatum, Elizamqueve amore eius captam, et cum praeter spem ab eo desereretur, mortem sibi conscivisse. Quod tamen gravissimorum Historicorum fide facile refellitur, qui Carthaginem tradunt septuagesimo demum Anno post Roman Conditam, ab Elisa condi coepisse. Ab Aeneae vero in italiam adventu, usque ad U. C. numerantur anni amplius, quam 330. quibus Albae regnatur est. Hac de re exstat elegans apud Auson. Epigr. Vide Menandr. Hist. Regum Tyr. apud Ioseph. Antiq. l. 1. et l. 8. c. 13. Appian. Iustin. l. 18. Solin. c. 30. Macrob. aaturn. l. 1. c. 24. et l. 5. c. 17. Hieron. ep. ad Gerontiam. et l. 1. adv. Iovin. Petav. Rat. temp. P. 1. l. 2. c. 4. Ricciol, t. 1. Chron. Reform. l. 5. c. 8. p. 239. Dido Hebraeis [Gap desc: Hebrew] dilectulam notat. est enim diminutivum a [Gap desc: Hebrew] h. e. dilectus. De quo tamen aliter vett. suo more; Eustath. siquidem in Dion. Perieg. Διδὼ exponit Α᾿νδροφόνον. Serv.l in l. 1. Aeneid. v. 689.Ut cum te gremio accipiet laetissima Didol. 4. v. 335.------ nec me meminisse pigebit Elisae.ait linguâ Punicâ notare viraginem. At etymologus et Varrin. Διδὼ interpretantur πλανῆτιν, h. e. vagam, seu erraticam, quomodo dictam arbitrantur, quia Tyro profuga varie esset vagata. Nic. Lloyd. Ceterum: Carthaginensibus pro Dea fuit, teste Iustin. l. 18. c. 4. Rex Tyro decedit filio Pygmalione et Elissâ filiâ, insignis formae Virgine, heredibus institutis. et c. 6. Quamdiu Carthago invicta fuit, pro Dea culta est. Quam Elissam Tyriam quidam Dido autumant. Velleius Paterc. l. 1. Prius nempe vocabatur Elissa. idque quia urbem eorum condidisset, cui, cum solum ab Afris emere coacta esset, hinc Carthaginenses quotannis pro solo urbis (solarium id Ulpian. l. 2. §. 11. ff. ne quid in loc. publ. vocat) solvere cogebantur: quod cum potentiores iam facti intermitterent, bellum inter utrosque coortum est, Iustin. l. 19. c. 2. Itaque et mauris bellum illatum et adversus Numidas pugnatum, et Afri compulsi stipendium urbis Conditae Carthaginiensibus remittere Vide hac de re Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 32. Euseb. Ο᾿ριγὼ, Origo, primitus dicta est. Salmas. ad Solin. p. 323.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.